- COMMENDARE Diis vel Commendare simpliciter
- COMMENDARE Diis vel Commendare simpliciterapud Ael. Spartian. in Adriano, c. 26. Natali suô ultimô, quum Atnonium commendaret, praetexta sponte delaspsa caput eius operuit: est εὔκεςθαι ὑπέρ τινος. Nempe rem divinam faciens Adrianus, vota pro Antonino, recens in filium adoptato, nuncupavit: quod die Natali olim sollenne erat; quem proin cognati et propinqui communi religione celebrabant. Exstat Adriani eiusdem Schedium, die eius natali ad Matrem missum, quô ipsam et sorores suas invitat ad cenam; ut communibus votis pro mutua salute Deos orent, apud Salmas. Not. ad Spartian. Unde phrasis, Natalem alicuius commendare, apud Spartian. in Geta, c. 3. et Ael. Lamprid in Alexandro, c. 13. Hinc Commendationes, in Statutis Ordinis de Sempringham, vide Order. Vitalem, l. 5. uti de more Commendandi Senatui filios, cum togam sumerent virilem, infra voce Tyro: de more moribundorum necessitudines suas aliaque amicis commendandi, Barn. Brissonium, VII. Formul.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.